HAUSTRA

HAUSTRA
HAUSTRA
in versu Lucret. de Rer. Nat. l. 5. v. 517.
Ut fluvios versare Rotas atque Haustra videmus:
modioli sunt, rotis aquam haurientibus et in summum referentibus, affix. Nempe haustoriae machinae, apud Vett. vel rotis ac tympanis versabantur, hominibus calcantibus: atque hoc modo aqua e puteis extrahebatur, aut salinis affundenda, aut rigandis hortis aut ad alios quoscumque usus. Vel, citra hominum operam, ipsius fluminis impulsu, affixas circa earum frontes pinnas percutientis, citcumagebantur ad eosdem usus. Atque has intelligit Lucretius: de quibus latius Vitruv. Cirta earum frontes, inquit, affiguntur pinnae, quae cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotas, et ita modiolis aquam haurientes, et in summum referentes, sine operarum calcatura, ipsius fluminis impetu versatae, praestant quod opus est ad usum. Ab his modiolis seu haustris distinguenda ἄντλια Graecorum, seu cadi, qui proprie situli sunt, tollenonibus suspendi, aut trochleis per funes e puteo tolli soliti: anclae Latinis, vide infra in voce Tolleno, item ubi de Trochleis. Alia machina fuit, quâ Aegyptii aquam e Nilo hauriebant, agris rigandis: Κοχλίαν Graeci, Cochleam Romani appellavêre, cuius descriptionem ex eodem Vitruv. pete. Iisdem usibus inserviit Ctesibiaca machina, eidem memorata, ad aquam altissime extollendam accommodata. Pneumatica organa vocat Plin. l. 19. c. 4. Hortos — riguos maxime habendos, si contingat profluo amne, si minus, e puteo pertica, orgaisque pneumaticis, vel tollenonum haustu. Ad exhauriendam in navibus sentinam Celones Adhibiti, vide supra etc. Cum vero sic irrigabantur horti, aqua e puteis hausta et manibus infusa, βροχὴ proprie Graecis dicebatur, sicut ἀρδεία, quae fiebat rivo inducto. Vide Salmas. ad Solin. p. 588. et 589. Ceterum machinas huiusmodi conficiendi rationem tradit Μηχανοπιητικὴ pars Mechanices, de qua vide suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • haustra — m. anat. Cada una de las cavidades formadas en las saculaciones del colon entre los pliegues semilunares. Medical Dictionary. 2011 …   Diccionario médico

  • Haustra — Infobox Anatomy Name = PAGENAME Latin = haustra coli GraySubject = GrayPage = Caption = Arteries of cecum and vermiform process. Caption2 = System = MeshName = MeshNumber = DorlandsPre = h 03 DorlandsSuf = 12408675 The haustra (singular haustrum) …   Wikipedia

  • haustra coli — [TA] haustra of colon sacculations in the wall of the colon produced by adaptation of its length to that of the taeniae coli, or by the arrangement of the circular muscle fibers. Haustra coli in a double contrast radiograph after barium enema… …   Medical dictionary

  • Haustra ceci — aklosios žarnos išgauba statusas T sritis virškinimo aparatas atitikmenys: lot. Haustra ceci ryšiai: platesnis terminas – akloji žarna …   Paukščių anatomijos terminai

  • Haustra ceci — aklosios žarnos išgaubos statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Haustra ceci ryšiai: platesnis terminas – akloji žarna …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Haustra coli — gaubtinės žarnos išgaubos statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Haustra coli ryšiai: platesnis terminas – gaubtinė žarna …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • haustra — Plural of haustrum. [L.] * * * haus·tra (hawsґtrə) [L.] plural of haustrum …   Medical dictionary

  • гаустры ободочной кишки — (haustra coli, PNA, BNA, JNA; лат. haurio, haustum черпать, вбирать в себя) циркулярные выпячивания стенки ободочной кишки …   Большой медицинский словарь

  • Га́устры ободо́чной кишки́ — (haustra coli, PNA, BNA, JNA; лат. haurio, haustum черпать, вбирать в себя) циркулярные выпячивания стенки ободочной кишки …   Медицинская энциклопедия

  • sacculations of colon — haustra coli …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”